Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Princi
Distinctio 7ª: De potentia intellectiva
Quæstio 3ª: Utrum intellectus possibilis sit distincta30 facultas a memoria intellectiva?
Nomine intellectus possibilis intelligitur quædam potentia spiritualis animæ rationalis, quæ recipit in se speciem impressam intelligibilem et simul cum illa producit intellectionem. Memoria intellectiva est quædam facultas intellectualis conservativa specierum et35 causativa actus præteriti, ut præteriti. Unde memoria fecunda dicitur intellectus possibilis completus per species intelligibiles, in quantum tendit per actum recordationis in obiectum.
Dicendum est intellectus possibilis et memoria intellectiva sunt eadem omnino facultas et potentia. Conclusio est nostri Doctoris, et omnium communiter. Probatur: ex distinctione actuum et obiectorum5 inadæquatorum non colligitur diversitas potentiarum: ergo diversitas actuum recordationis ab aliis actibus intellectus non arguit diversas potentias, cum contineatur sub obiecto adæquato intellectus.
Argues primo: ex Divo Augustino, et ex communi modo loquendi constat, quod anima intellectiva habet tres potentias, scilicet memoriam, intellectum et voluntatem: ergo.
Respondetur quod Divus Augustinus et communis modus loquendi sumit actus pro potentiis.
Argues ultimo: memoria habet diversum obiectum formale ab intellectu, scilicet præteritum cognitum sub ratione præteriti: ergo est diversa potentia. Patet consequentia quia potentiæ differunt penes diversitatem obiectorum formalium.
Respondetur negando antecedens: quia ens præteritum cognitum ut tale clauditur sub obiecto adæquato intellectus, scilicet sub ente; unde essentialiter non differunt, sed tantum accidentaliter.
Ms. (ff. 292r-292v), Archivo Histórico Franciscano, Santiago de Chile.