© 2023 by The Book Lover. Proudly created with Wix.com

  • Grey Facebook Icon
  • Grey Twitter Icon
  • Grey Google+ Icon

Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Principis, Juan de Fuica O.F.M, 1689

February 11, 2020

Distinctio 7ª: De potentia intellectiva 

 

Quæstio 3ª: Utrum intellectus possibilis sit distincta30 facultas a memoria intellectiva?

 

Nomine intellectus possibilis intelligitur quædam potentia spiritualis animæ rationalis, quæ recipit in se speciem impressam intelligibilem et simul cum illa producit intellectionem. Memoria intellectiva est quædam facultas intellectualis conservativa specierum et35 causativa actus præteriti, ut præteriti. Unde memoria fecunda dicitur intellectus possibilis completus per species intelligibiles, in quantum tendit per actum recordationis in obiectum.

 

Dicendum est intellectus possibilis et memoria intellectiva sunt eadem omnino facultas et potentia. Conclusio est nostri Doctoris, et omnium communiter. Probatur: ex distinctione actuum et obiectorum5 inadæquatorum non colligitur diversitas potentiarum: ergo diversitas actuum recordationis ab aliis actibus intellectus non arguit diversas potentias, cum contineatur sub obiecto adæquato intellectus.

 

Argues primo: ex Divo Augustino, et ex communi modo loquendi constat, quod anima intellectiva habet tres potentias, scilicet memoriam, intellectum et voluntatem: ergo.

 

Respondetur quod Divus Augustinus et communis modus loquendi sumit actus pro potentiis.

 

Argues ultimo: memoria habet diversum obiectum formale ab intellectu, scilicet præteritum cognitum sub ratione præteriti: ergo est diversa potentia. Patet consequentia quia potentiæ differunt penes diversitatem obiectorum formalium.

 

Respondetur negando antecedens: quia ens præteritum cognitum ut tale clauditur sub obiecto adæquato intellectus, scilicet sub ente; unde essentialiter non differunt, sed tantum accidentaliter.

 

Ms. (ff. 292r-292v), Archivo Histórico Franciscano, Santiago de Chile. 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Panorámica

Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Principis, Juan de Fuica O.F.M, 1689

February 11, 2020

1/10
Please reload

Destacados
Please reload

This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now