© 2023 by The Book Lover. Proudly created with Wix.com

  • Grey Facebook Icon
  • Grey Twitter Icon
  • Grey Google+ Icon

Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Principis, Juan de Fuica O.F.M, 1689

May 30, 2019

DistDistinctio 7ª: De potentia intellectiva 

 

Quæstio 2ª: Utrum necessario ponendæ sint species impressæ intelligibiles in intellectu?

 

Suppono species ab animasticiis sumi pro similitudine, seu repræsentatione, quæ quidem est duplex: alia formalis, quæ species expressa dicitur, de qua infra; alia est virtualis repræsentatio in cuius virtute continetur formalis. Hæc repræsentatio virtualis appellatur species impressa, quia potentiæ imprimitur ab obiecto, diciturque de genere qualitatis, et sic potest describi: «est qualitas quæ loco obiecti præbetur potentiæ cognoscitivæ, ut simul cum illa concurrat ad actum».

 

De necessitate igitur huius speciei inquirit præsens quæstio, in qua nobis dicendum est cum communi sententia, necessario ponendas esse species intelligibiles impressas in nostro intellectu naturaliter priores actu intelligendi ad causandam ipsam intellectionem. Sic noster Doctor in I, distinctione 3ª, quæstione 6º, et est communis conclusio inter philosophos et theologos. // [292r]

 

Probatur: sic se habet intellectus ad intellectionem sicut sensus ad sensationem, sed sensus, tam interni quam externi, nullo pacto sentire queunt absque speciebus sensibilibus: ergo.

 

Argues primo: si in intellectu darentur species impressæ semper intelligeret, sed hoc est absurdum: ergo. Maior probatur: causa naturalis sufficienter applicata et non impedita, necessario operatur; sed intellectus sufficienter applicatur ad intellectionem per species, si darentur, et alias est causa naturalis: ergo.

 

Respondetur negando maiorem et ad probationem dico quod intellectus cum subdatur imperio voluntatis, non semper necessario intellegit, licet respectu primæ intellectionis sit causa necessaria semper. Itaque licet intellectus habeat simul multas species, vel movetur tantum ab ea, cuius singulare fortius movet sensum, vel ab ea cum qua ad causandum applicatur a voluntate.

 

Argues ultimo: multa a nobis intelliguntur quorum species intelligibiles non habemus: ergo istæ non sunt necessariæ. Probatur antecedens: naturæ Dei et angelorum et aliarum rerum spiritualium non habemus species intelligibiles, cum sensus non moveatur ab istis, sed hæc omnia cognoscuntur a nobis: ergo.

 

Respondetur distinguendo maiorem: quorum non habemus species intelligibiles nec proprias, nec alienas, nego; proprias solum concedo; itaque licet omnis intellectio ab aliqua specie intelligibili oriatur, non tamen omnis elicitur ab specie propria illius rei quam intelligimus, sæpe enim ex imagine et notitia unius rei ad cognitionem alterius progredimur.

 

 

Ms. (ff. 291v-292r), Archivo Histórico Franciscano, Santiago de Chile. 

 

 

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Panorámica

Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Principis, Juan de Fuica O.F.M, 1689

February 11, 2020

1/10
Please reload

Destacados
Please reload

This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now