Commentaria in tres libros De anima ad mentem nostri Subtilis Doctoris Duns Scoti Theologorum Princi
[290v] Distinctio 7ª: De potentia intellectiva
Quæstio 1ª: An detur intellectus agens et quid sit?
Nostrum assertum: in qualibet anima rationali, seu intellectiva est constituendus duplex intellectus: alter agens, et alter possibilis, seu // [291r] passibilis, ille «cuius est omnia facere», iste «cuius est omnia fieri» (verba sunt Aristotelis 3º De anima). Conclusio est nostri Doctoris et communis contra Durandum et Hurtadum. Probatur: causa adæquata alicuius effectus debet illius perfectionem adæquare, vel ad minus non debet esse imperfectior proprio effectu, sed phantasma non potest adæquare speciei intelligibilis perfectionem, quia hæc est spiritualis et phantasma quid materiale; neque in virtute obiecti quia hæc virtus nihil aliud est quam ipsum phantasma prout ab obiecto decisum: ergo cum neque ex parte obiecti alia causa assignari potest, quæ ipsum phantasma illuminet ad influendum in speciem, necessaria est in anima aliqua facultas spiritualis quæ simul cum phantasmate causet speciem impressam intelligibilem.
Dices: non datur sensus agens ut patet ex dictis: ergo nec intellectus agens.
Nego consequentiam et discrimen est quia species sensibilis cum materialis sit potest adæquate a causa materiali causari, scilicet ab obiecto, quod repugnat speciei intelligibili, quæ spiritualis cum sit petit intellectum agentem et spiritualem, ut elevet et adiuvet phantasma, vel obiectum phantasiabile, quod idem est.
Infertur ex dictis quod intellectus agens sic potest descriptive definiri: «est spiritualis facultas quæ abstrahit species intelligibiles a phantasmatibus ad intellectus possibilis fecunditatem». Unde munus intellectus agentis est illuminare phantasma se ipso immediate, quatenus illi assistens concurrit cum illo effective ad causandas species impressas intelligibiles, quibus intellectus possibilis fecundatur ad intellectionem, ut docent communiter moderni. Ratio est quia ad hoc ut aliqua causa compleatur in ratione principii adæquati alicuius effectus, non requiritur quod recipiat aliam concausam a qua imformetur, sed sufficit quod illi assistat, et simul concurrendo producat effectum, ut patet de intellectu angeli quando alterum cognoscit.
Dubitabis primo: Quomodo concurrat phantasma cum intellectu agente ad productionem speciei intelligibilis?
Respondetur ex dictis in // [291v] secundo Physicorum de causa efficienti, quod concurrunt efficienter ut causæ principales: quia tam intellectus agens, quam phantasma habent virtutem in esse quieto ad productionem speciei intelligibilis cum in illa detur aliqua peculiaris formalitas, scilicet repræsentatio obiecti, quæ correspondet phantasmati, sicut spiritualitas intellectui agenti; sed hoc solum requiritur ad rationem causæ efficienti principalis nisi quæstio sit de nomine: ergo. Sed adverte quod intellectus agens est causa magis principalis.
Dubitabis secundo: Quomodo intellectus agens a passibili distinguatur?
Respondetur distingui quidem non realiter ut volunt thomistæ, nec sola ratione, ut intendit Suarez, sed tanquam duæ virtutes, seu facultates formaliter distinctæ, et ex se ordinatæ ad diversa munera. Probatur quia intellectus agens non est intellectivus formaliter, sed solum speciei productivus, sed intellectus possibilis formaliter est intellectivus: ergo.
Ms. (ff. 290v-291v), Archivo Histórico Franciscano, Santiago de Chile.