top of page

Praeludia ad Physicam, Juan de Puga S. J., 1711



"Physica appellatur à verbo Greco physis, quod naturam sonat, complectitur praecipue octo libro physicorum, quos sic Aristoteles inscripsit, in quibus tradditur exacta cognitio corporis naturalis, et eius accidentium: unde obiectum materiale physice sunt omnia de quibus tractat ratione corporis naturalis complecti; obiectum formale ipsum corpus naturale complectum, quia ratione illius agit de reliquis, sive ut vult Rhodes, ne confundantur obiecta, obiectum formale physicae est naturalitas ut sic, quia ratione naturalitatis agit de omnibus, quae agit, et obiectum attributionis ipsum corpus complectum, ad quid ordine tractationis, caetera, quae disputantur reducuntur. Deinde physica est scientia quia procedit demonstrative, est absolute speculativa quia non ordenatur ad faciendum corpus naturale, sed illud factum supponens contemplatur, est una scientia non quia sit simplex qualitas, sed una unitate ordinis ut pote conflata ex proprietatibus habitibus ordinatis ad exactam cognitionem corporis naturalis completi".


Volumen 85 (f. 120r), Fondo Antiguo, ANH.



Panorámica
Destacados
bottom of page